sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.et Venus in silvis iungebat corpora amantum;conciliabat enim vel mutua quamque cupidovel violenta viri vis atque inpensa libidovel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.et manuum mira freti virtute pedumqueconsectabantur silvestria saecla ferarummissilibus saxis et magno pondere clavae.multaque vincebant, vitabant pauca latebris;saetigerisque pares subus silvestria membranuda dabant terrae nocturno tempore capti,circum se foliis ac frondibus involventes.nec plangore diem magno solemque per agrosquaerebant pavidi palantes noctis in umbris,sed taciti respectabant somnoque sepulti,dum rosea face sol inferret lumina caelo.a parvis quod enim consuerant cernere semperalterno tenebras et lucem tempore gigni,non erat ut fieri posset mirarier umquamnec diffidere, ne terras aeterna teneretnox in perpetuum detracto lumine solis.sed magis illud erat curae, quod saecla feraruminfestam miseris faciebant saepe quietem.eiectique domo fugiebant saxea tectaspumigeri suis adventu validique leonisatque intempesta cedebant nocte paventeshospitibus saevis instrata cubilia fronde.Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecladulcia linquebant lamentis lumina vitae.unus enim tum quisque magis deprensus eorumpabula viva feris praebebat, dentibus haustus,et nemora ac montis gemitu silvasque replebatviva videns vivo sepeliri viscera busto.at quos effugium servarat corpore adeso,posterius tremulas super ulcera tetra tenentespalmas horriferis accibant vocibus Orcum,donique eos vita privarant vermina saevaexpertis opis, ignaros quid volnera vellent.at non multa virum sub signis milia ductauna dies dabat exitio nec turbida ponti