herbarum genera ac fruges arbustaque laetanon tamen inter se possunt complexa creari,sed res quaeque suo ritu procedit et omnesfoedere naturae certo discrimina servant.Et genus humanum multo fuit illud in arvisdurius, ut decuit, tellus quod dura creasset,et maioribus et solidis magis ossibus intusfundatum, validis aptum per viscera nervis,nec facile ex aestu nec frigore quod capereturnec novitate cibi nec labi corporis ulla.multaque per caelum solis volventia lustravolgivago vitam tractabant more ferarum.nec robustus erat curvi moderator aratriquisquam, nec scibat ferro molirier arvanec nova defodere in terram virgulta neque altisarboribus veteres decidere falcibus ramos.quod sol atque imbres dederant, quod terra crearatsponte sua, satis id placabat pectora donum.glandiferas inter curabant corpora quercusplerumque; et quae nunc hiberno tempore cernisarbita puniceo fieri matura colore,plurima tum tellus etiam maiora ferebat.multaque praeterea novitas tum florida mundipabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,ut nunc montibus e magnis decursus aquaiclaricitat late sitientia saecla ferarum.denique nota vagis silvestria templa tenebantnympharum, quibus e scibant umore fluentalubrica proluvie larga lavere umida saxa,umida saxa, super viridi stillantia musco,et partim plano scatere atque erumpere campo.necdum res igni scibant tractare neque utipellibus et spoliis corpus vestire ferarum,sed nemora atque cavos montis silvasque colebantet frutices inter condebant squalida membraverbera ventorum vitare imbrisque coacti.nec commune bonum poterant spectare neque ullismoribus inter se scibant nec legibus uti.quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat