hinc illinc partis ut sat par esse potissit.id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.principio circum tribus actis impiger annisfloret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nuncubera mammarum in somnis lactantia quaeret.post ubi equum validae vires aetate senectamembraque deficiunt fugienti languida vita,tum demum puerili aevo florenta iuventasofficit et molli vestit lanugine malas;ne forte ex homine et veterino semine equorumconfieri credas Centauros posse neque esse,aut rapidis canibus succinctas semimariniscorporibus Scyllas et cetera de genere horum,inter se quorum discordia membra videmus;quae neque florescunt pariter nec robora sumuntcorporibus neque proiciunt aetate senectanec simili Venere ardescunt nec moribus unisconveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.quippe videre licet pinguescere saepe cicutabarbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.flamma quidem vero cum corpora fulva leonumtam soleat torrere atque urere quam genus omnevisceris in terris quod cumque et sanguinis extet,qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaeraore foras acrem flaret de corpore flammam?quare etiam tellure nova caeloque recentitalia qui fingit potuisse animalia gigni,nixus in hoc uno novitatis nomine inani,multa licet simili ratione effutiat ore,aurea tum dicat per terras flumina vulgofluxisse et gemmis florere arbusta suessesuësseaut hominem tanto membrorum esse impete natum,trans maria alta pedum nisus ut ponere possetet manibus totum circum se vertere caelum.nam quod multa fuere in terris semina rerum,tempore quo primum tellus animalia fudit,nil tamen est signi mixtas potuisse creariinter se pecudes compactaque membra animantum,propterea quia quae de terris nunc quoque abundant