muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquamnec vitare malum nec sumere quod volet usus.cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,ne quiquam, quoniam natura absterruit auctumnec potuere cupitum aetatis tangere floremnec reperire cibum nec iungi per Veneris res.multa videmus enim rebus concurrere debere,ut propagando possint procudere saecla;pabula primum ut sint, genitalia deinde per artussemina qua possint membris manare remissis,feminaque ut maribus coniungi possit, habere,mutua qui mutent inter se gaudia uterque.Multaque tum interiisse animantum saecla necessestnec potuisse propagando procudere prolem.nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,aut dolus aut virtus aut denique mobilitas estex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.multaque sunt, nobis ex utilitate sua quaecommendata manent, tutelae tradita nostrae.principio genus acre leonum saevaque saeclatutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.at levisomna canum fido cum pectore corda,et genus omne quod est veterino semine partumlanigeraeque simul pecudes et bucera saeclaomnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;nam cupide fugere feras pacemque secutasunt et larga suo sine pabula parta labore,quae damus utilitatis eorum praemia causa.at quis nil horum tribuit natura, nec ipsasponte sua possent ut vivere nec dare nobisutilitatem aliquam, quare pateremur eorumpraesidio nostro pasci genus esseque tutum,scilicet haec aliis praedae lucroque iacebantindupedita suis fatalibus omnia vinclis,donec ad interitum genus id natura redegit.Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ulloesse queunt duplici natura et corpore binoex alienigenis membris compacta, potestas