neve aliqua divom volvi ratione putemus.nam bene qui didicere deos securum agere aevom,si tamen interea mirantur qua rationequaeque geri possint, praesertim rebus in illisquae supera caput aetheriis cernuntur in oris,rursus in antiquas referuntur religioneset dominos acris adsciscunt, omnia possequos miseri credunt, ignari quid queat esse,quid nequeat, finita potestas denique cuiquequa nam sit ratione atque alte terminus haerens.Quod super est, ne te in promissis plura moremur,principio maria ac terras caelumque tuere;quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,tris species tam dissimilis, tria talia texta,una dies dabit exitio, multosque per annossustentata ruet moles et machina mundi.nec me animi fallit quam res nova miraque mentiaccidat exitium caeli terraeque futurum,et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;ut fit ubi insolitam rem adportes auribus antenec tamen hanc possis oculorum subdere visunec iacere indu manus, via qua munita fideiproxima fert humanum in pectus templaque mentis.sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem resforsitan et graviter terrarum motibus ortisomnia conquassari in parvo tempore cernes.quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,et ratio potius quam res persuadeat ipsasuccidere horrisono posse omnia victa fragore.Qua prius adgrediar quam de re fundere fatasanctius et multo certa ratione magis quamPythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,multa tibi expediam doctis solacia dictis;religione refrenatus ne forte rearisterras et solem et caelum, mare sidera lunam,corpore divino debere aeterna manere,proptereaque putes ritu par esse Gigantumpendere eos poenas inmani pro scelere omnis,qui ratione sua disturbent moenia mundipraeclarumque velint caeli restinguere solem