principio genus alituum variaeque volucresova relinquebant exclusae tempore verno,folliculos ut nunc teretis aestate cicadaelincunt sponte sua victum vitamque petentes.tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.multus enim calor atque umor superabat in arvis.hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,crescebant uteri terram radicibus apti;quos ubi tempore maturo pate fecerat aetasinfantum, fugiens umorem aurasque petessens,convertebat ibi natura foramina terraeet sucum venis cogebat fundere apertisconsimilem lactis, sicut nunc femina quaequecum peperit, dulci repletur lacte, quod omnisimpetus in mammas convertitur ille alimenti.terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubilepraebebat multa et molli lanugine abundans.at novitas mundi nec frigora dura ciebatnec nimios aestus nec magnis viribus auras.omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.Quare etiam atque etiam maternum nomen adeptaterra tenet merito, quoniam genus ipsa creavithumanum atque animal prope certo tempore fuditomne quod in magnis bacchatur montibus passim,aeriasqueaëriasque simul volucres variantibus formis.sed quia finem aliquam pariendi debet habere,destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.mutat enim mundi naturam totius aetasex alioque alius status excipere omnia debetnec manet ulla sui similis res: omnia migrant,omnia commutat natura et vertere cogit.namque aliud putrescit et aevo debile languet,porro aliud succrescit et e contemptibus exit.sic igitur mundi naturam totius aetasmutat, et ex alio terram status excipit alter,quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.Multaque tum tellus etiam portenta creareconatast mira facie membrisque coorta,androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,orba pedum partim, manuum viduata vicissim,