quae faciunt ignis interstingui atque perire?et cur terra queat lunam spoliare vicissimlumine et oppressum solem super ipsa tenere,menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,tempore eodem aliud nequeat succurrere lunaecorpus vel supra solis perlabier orbem,quod radios inter rumpat lumenque profusum?et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,cur nequeat certa mundi languescere parte,dum loca luminibus propriis inimica per exit?menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.Quod superest, quoniam magni per caerula mundiqua fieri quicquid posset ratione resolvi,solis uti varios cursus lunaeque meatusnoscere possemus quae vis et causa cieret,quove modo possent offecto lumine obireet neque opinantis tenebris obducere terras,cum quasi conivent et aperto lumine rursumomnia convisunt clara loca candida luce,nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terraearva, novo fetu quid primum in luminis orastollere et incertis crerint committere ventis.Principio genus herbarum viridemque nitoremterra dedit circum collis camposque per omnis,florida fulserunt viridanti prata colore,arboribusque datumst variis exinde per aurascrescendi magnum inmissis certamen habenis.ut pluma atque pili primum saetaeque creanturquadripedum membris et corpore pennipotentum,sic nova tum tellus herbas virgultaque primumsustulit, inde loci mortalia saecla creavitmulta modis multis varia ratione coorta.nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,nec terrestria de salsis exisse lacunis.linquitur ut merito maternum nomen adeptaterra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.multaque nunc etiam existunt animalia terrisimbribus et calido solis concreta vapore;quo minus est mirum, si tum sunt plura coortaet maiora, nova tellure atque aethere adulta.