dimidia ex parti candenti lumine tinctus,versandoque globum variantis edere formas,donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,ad speciem vertit nobis oculosque patentis;inde minutatim retro contorquet et aufertluciferam partem glomeraminis atque pilai;ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutansastrologorum artem contra convincere tendit,proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterqueaut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.denique cur nequeat semper nova luna creariordine formarum certo certisque figurisinque dies privos aborisci quaeque creataatque alia illius reparari in parte locoque,difficilest ratione docere et vincere verbis,ordine cum videas tam certo multa creari.it Ver et Venus et Veneris praenuntius antepennatus graditur, Zephyri vestigia propterFlora quibus mater praespargens ante viaicuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.inde loci sequitur Calor aridus et comes unapulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.inde aliae tempestates ventique secuntur,altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.tandem Bruma nives adfert pigrumque rigoremreddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.quo minus est mirum, si certo tempore lunagignitur et certo deletur tempore rusus,cum fieri possint tam certo tempore multa.Solis item quoque defectus lunaeque latebraspluribus e causis fieri tibi posse putandumst.nam cur luna queat terram secludere solislumine et a terris altum caput obstruere ei,obiciens caecum radiis ardentibus orbem,tempore eodem aliut facere id non posse puteturcorpus, quod cassum labatur lumine semper?solque suos etiam dimittere languidus ignistempore cur certo nequeat recreareque lumen,cum loca praeteriit flammis infesta per auras,