et minui luces, cum sumant augmina noctis,aut quia sol idem sub terras atque superneimparibus currens amfractibus aetheris oraspartit et in partis non aequas dividit orbem,et quod ab alterutra detraxit parte, reponiteius in adversa tanto plus parte relatus,donec ad id signum caeli pervenit, ubi anninodus nocturnas exaequat lucibus umbras;nam medio cursu flatus aquilonis et austridistinet aequato caelum discrimine metaspropter signiferi posituram totius orbis,annua sol in quo concludit tempora serpens,obliquo terras et caelum lumine lustrans,ut ratio declarat eorum qui loca caeliomnia dispositis signis ornata notarunt.aut quia crassior est certis in partibus aeraër,sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignisnec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;propterea noctes hiberno tempore longaecessant, dum veniat radiatum insigne diei.aut etiam, quia sic alternis partibus annitardius et citius consuerunt confluere ignes,qui faciunt solem certa de surgere parte,propterea fit uti videantur dicere verum.Luna potest solis radiis percussa nitereinque dies magis id lumen convertere nobisad speciem, quantum solis secedit ab orbi,donique eum contra pleno bene lumine fulsitatque oriens obitus eius super edita vidit;inde minutatim retro quasi condere lumendebet item, quanto propius iam solis ad ignemlabitur ex alia signorum parte per orbem;ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilaiconsimilem cursusque viam sub sole tenere.est etiam quare proprio cum lumine possitvolvier et varias splendoris reddere formas;corpus enim licet esse aliud, quod fertur et unalabitur omnimodis occursans officiensque,nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.versarique potest, globus ut, si forte, pilai