et qui reiciat gelidis a frigoris umbrisaestiferas usque in partis et fervida signa.et ratione pari lunam stellasque putandumst,quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,aeribusaëribus posse alternis e partibus ire.nonne vides etiam diversis nubila ventisdiversas ire in partis inferna supernis?qui minus illa queant per magnos aetheris orbisaestibus inter se diversis sidera ferri?At nox obruit ingenti caligine terras,aut ubi de longo cursu sol ultima caeliimpulit atque suos efflavit languidus ignisconcussos itere et labefactos aereaëre multo,aut quia sub terras cursum convortere cogitvis eadem, supra quae terras pertulit orbem.Tempore item certo roseam Matuta per orasaetheris auroram differt et lumina pandit,aut quia sol idem, sub terras ille revertens,anticipat caelum radiis accendere temptans,aut quia conveniunt ignes et semina multaconfluere ardoris consuerunt tempore certo,quae faciunt solis nova semper lumina gigni;quod genus Idaeis fama est e montibus altisdispersos ignis orienti lumine cerni,inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.nec tamen illud in his rebus mirabile debetesse, quod haec ignis tam certo tempore possintsemina confluere et solis reparare nitorem.multa videmus enim, certo quae tempore fiuntomnibus in rebus. florescunt tempore certoarbusta et certo dimittunt tempore florem.nec minus in certo dentes cadere imperat aetastempore et inpubem molli pubescere vesteet pariter mollem malis demittere barbam.fulmina postremo nix imbres nubila ventinon nimis incertis fiunt in partibus anni.namque ubi sic fuerunt causarum exordia primaatque ita res mundi cecidere ab origine prima,conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,