confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.nonne vides etiam quam late parvus aquaiprata riget fons inter dum campisque redundet?est etiam quoque uti non magno solis ab igniaeraaëra percipiat calidis fervoribus ardor,opportunus ita est si forte et idoneus aeraër,ut queat accendi parvis ardoribus ictus;quod genus inter dum segetes stipulamque videmusaccidere ex una scintilla incendia passim.forsitan et rosea sol alte lampade lucenspossideat multum caecis fervoribus ignemcircum se, nullo qui sit fulgore notatus,aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.Nec ratio solis simplex et recta patescit,quo pacto aestivis e partibus aegocerotisbrumalis adeat flexus atque inde revertenscanceris ut vertat metas ad solstitialis,lunaque mensibus id spatium videatur obire,annua sol in quo consumit tempora cursu.non, inquam, simplex his rebus reddita causast.nam fieri vel cum primis id posse videtur,Democriti quod sancta viri sententia ponit,quanto quaeque magis sint terram sidera propter,tanto posse minus cum caeli turbine ferri;evanescere enim rapidas illius et acrisimminui supter viris, ideoque relinquipaulatim solem cum posterioribus signis,inferior multo quod sit quam fervida signa.et magis hoc lunam: quanto demissior eiuscursus abest procul a caelo terrisque propinquat,tanto posse minus cum signis tendere cursum.flaccidiore etiam quanto iam turbine ferturinferior quam sol, tanto magis omnia signahanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.propterea fit ut haec ad signum quodque revertimobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.fit quoque ut e mundi transversis partibus aeraëralternis certo fluere alter tempore possit,qui queat aestivis solem detrudere signisbrumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,