iamne vides quantum tenuis natura valerepossit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut aeraërconiunctus terris et nobis est animi vis?Nec nimio solis maior rota nec minor ardoresse potest, nostris quam sensibus esse videtur.nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possuntadiicere et calidum membris adflare vaporem,nil magnis intervallis de corpore libantflammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.proinde, calor quoniam solis lumenque profusumperveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,forma quoque hinc solis debet filumque videri,nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.perveniunt nostros ad sensus et loca fulgentlunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,sive suam proprio iactat de corpore lucem,quidquid id est, nihilo fertur maiore figuraquam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.nam prius omnia, quae longe semota tuemuraeraaëra per multum, specie confusa videnturquam minui filum. quapropter luna necesse est,quandoquidem claram speciem certamque figurampraebet, ut est oris extremis cumque notata,quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,scire licet perquam pauxillo posse minoresesse vel exigua maioris parte brevique.quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,perparvom quiddam inter dum mutare videnturalteram utram in partem filum, quo longius absunt.Illud item non est mirandum, qua rationetantulus ille queat tantum sol mittere lumen,quod maria ac terras omnis caelumque rigandocompleat et calido perfundat cuncta vapore.quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in altonam licet hinc mundi patefactum totius unumlargifluum fontem scatere atque erumpere lumen,ex omni mundo quia sic elementa vaporisundique conveniunt et sic coniectus eorum