passim per caeli volvunt summania templa,sive aliunde fluens alicunde extrinsecus aeraërversat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,flammea per caelum pascentis corpora passim.nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certumdifficilest; sed quid possit fiatque per omnein variis mundis varia ratione creatis,id doceo plurisque sequor disponere causas,motibus astrorum quae possint esse per omne;e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,quae vegeat motum signis; sed quae sit earumpraecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.Terraque ut in media mundi regione quiescat,evanescere paulatim et decrescere pondusconvenit atque aliam naturam supter habereex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptampartibus aeriisaëriis mundi, quibus insita vivit.propterea non est oneri neque deprimit auras,ut sua cuique homini nullo sunt pondere membranec caput est oneri collo nec denique totumcorporis in pedibus pondus sentimus inesse;at quae cumque foris veniunt inpostaque nobispondera sunt laedunt, permulto saepe minora.usque adeo magni refert quid quaeque queat res.sic igitur tellus non est aliena repenteallata atque auris aliunde obiecta alienis,sed pariter prima concepta ab origine mundicertaque pars eius, quasi nobis membra videntur.Praeterea grandi tonitru concussa repenteterra supra quae se sunt concutit omnia motu;quod facere haut ulla posset ratione, nisi essetpartibus aeriisaëriis mundi caeloque revincta;nam communibus inter se radicibus haerentex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.Nonne vides etiam quam magno pondere nobissustineat corpus tenuissima vis animai,propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?Denique iam saltu pernici tollere corpusquid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?