maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,succidit et salso suffudit gurgite fossas.inque dies quanto circum magis aetheris aestuset radii solis cogebant undique terramverberibus crebris extrema ad limina fartamin medio ut propulsa suo condensa coiret,tam magis expressus salsus de corpore sudoraugebat mare manando camposque natantis,et tanto magis illa foras elapsa volabantcorpora multa vaporis et aerisaëris altaque caelidensabant procul a terris fulgentia templa.sidebant campi, crescebant montibus altisascensus; neque enim poterant subsidere saxanec pariter tantundem omnes succumbere partis.Sic igitur terrae concreto corpore pondusconstitit atque omnis mundi quasi limus in imumconfluxit gravis et subsedit funditus ut faex;inde mare, inde aeraër, inde aether ignifer ipsecorporibus liquidis sunt omnia pura relictaet leviora aliis alia, et liquidissimus aetheratque levissimus aeriasaërias super influit aurasnec liquidum corpus turbantibus aerisaëris auriscommiscet; sinit haec violentis omnia vertiturbinibus, sinit incertis turbare procellis,ipse suos ignis certo fert impete labens.nam modice fluere atque uno posse aethera nisusignificat Pontos, mare certo quod fluit aestuunum labendi conservans usque tenorem.Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.principio magnus caeli si vortitur orbis,ex utraque polum parti premere aeraaëra nobisdicendum est extraque tenere et claudere utrimque;inde alium supra fluere atque intendere eodemquo volvenda micant aeterni sidera mundi;aut alium supter, contra qui subvehat orbem,ut fluvios versare rotas atque austra videmus.est etiam quoque uti possit caelum omne manerein statione, tamen cum lucida signa ferantur,sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestusquaerentesque viam circum versantur et ignes