intervalla vias conexus pondera plagasconcursus motus turbabat proelia miscenspropter dissimilis formas variasque figuras,quod non omnia sic poterant coniuncta manerenec motus inter sese dare convenientis,hoc est, a terris altum secernere caelum,et sorsum mare, uti secreto umore pateret,seorsus item puri secretique aetheris ignes.Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,propterea quod erant gravia et perplexa, coibantin medio atque imas capiebant omnia sedes;quae quanto magis inter se perplexa coibant,tam magis expressere ea quae mare sidera solemlunamque efficerent et magni moenia mundi;omnia enim magis haec e levibus atque rutundisseminibus multoque minoribus sunt elementisquam tellus. ideo per rara foramina terraepartibus erumpens primus se sustulit aetherignifer et multos secum levis abstulit ignis,non alia longe ratione ac saepe videmus,aurea cum primum gemmantis rore per herbasmatutina rubent radiati lumina solisexhalantque lacus nebulam fluviique perennesipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;omnia quae sursum cum conciliantur, in altocorpore concreto subtexunt nubila caelum.sic igitur tum se levis ac diffusilis aethercorpore concreto circum datus undique saepsitet late diffusus in omnis undique partisomnia sic avido complexu cetera saepsit.hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,interutrasque globi quorum vertuntur in auris;quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,nec levia ut possent per summas labier oras,et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora vivaversent et partes ut mundi totius extent;quod genus in nobis quaedam licet in stationemembra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.his igitur rebus retractis terra repente,