per nemora ac montes magnos silvasque profundas;quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobisatque pericula tumst ingratis insinuandum!quantae tum scindunt hominem cuppedinis acressollicitum curae quantique perinde timores!quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantasefficiunt clades! quid luxus desidiaeque?haec igitur qui cuncta subegerit ex animoqueexpulerit dictis, non armis, nonne decebithunc hominem numero divom dignarier esse?cum bene praesertim multa ac divinitus ipsisiam mortalibus e divis dare dicta sueritatque omnem rerum naturam pandere dictis.Cuius ego ingressus vestigia dum rationespersequor ac doceo dictis, quo quaeque creatafoedere sint, in eo quam sit durare necessumnec validas valeant aevi rescindere leges,quo genere in primis animi natura reperta estnativo primum consistere corpore creta,nec posse incolumem magnum durare per aevum,sed simulacra solere in somnis fallere mentem,cernere cum videamur eum quem vita reliquit,quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,ut mihi mortali consistere corpore mundumnativomque simul ratio reddunda sit esse;et quibus ille modis congressus materiaifundarit terram caelum mare sidera solemlunaique globum; tum quae tellure animantesextiterint, et quae nullo sint tempore natae;quove modo genus humanum variante loquellacoeperit inter se vesci per nomina rerum;et quibus ille modis divom metus insinuaritpectora, terrarum qui in orbi sancta tueturfana lacus lucos aras simulacraque divom.praeterea solis cursus lunaeque meatusexpediam qua vi flectat natura gubernans;ne forte haec inter caelum terramque reamurlibera sponte sua cursus lustrare perennis,morigera ad fruges augendas atque animantis,