deturbavit equis in terram, Solque cadentiobvius aeternam succepit lampada mundidisiectosque redegit equos iunxitque trementis,inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,scilicet ut veteres Graium cecinere poetaepoëtae.quod procul a vera nimis est ratione repulsum.ignis enim superare potest ubi materiaiex infinito sunt corpora plura coorta;inde cadunt vires aliqua ratione revictae,aut pereunt res exustae torrentibus auris.umor item quondam coepit superare coortus,ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,ex infinito fuerat quae cumque coorta,constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.Sed quibus ille modis coniectus materiaifundarit terram et caelum pontique profunda,solis lunai cursus, ex ordine ponam.nam certe neque consilio primordia rerumordine se suo quaeque sagaci mente locaruntnec quos quaeque darent motus pepigere profecto;sed quia multa modis multis primordia rerumex infinito iam tempore percita plagisponderibusque suis consuerunt concita ferriomnimodisque coire atque omnia pertemptare,quae cumque inter se possent congressa creare,propterea fit uti magnum volgata per aevomomnigenus coetus et motus experiundotandem conveniant ea quae coniecta repentemagnarum rerum fiunt exordia saepe,terrai maris et caeli generisque animantum.Hic neque tum solis rota cerni lumine largoaltivolans poterat nec magni sidera mundinec mare nec caelum nec denique terra neque aeraërnec similis nostris rebus res ulla videri,sed nova tempestas quaedam molesque coorta.diffugere inde loci partes coepere paresquecum paribus iungi res et discludere mundummembraque dividere et magnas disponere partesomnigenis e principiis, discordia quorum