sicut summarum summa est aeterna, neque extraqui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quaepossint incidere et valida dissolvere plaga.at neque, uti docui, solido cum corpore mundinaturast, quoniam admixtumst in rebus inane,nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,ex infinito quae possint forte coortacorruere hanc rerum violento turbine summamaut aliam quamvis cladem inportare pericli,nec porro natura loci spatiumque profundideficit, exspargi quo possint moenia mundi,aut alia quavis possunt vi pulsa perire.haut igitur leti praeclusa est ianua caelonec soli terraeque neque altis aequoris undis,sed patet immani et vasto respectat hiatu.quare etiam nativa necessumst confitearehaec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,ex infinito iam tempore adhuc potuissentinmensi validas aevi contemnere vires.Denique tantopere inter se cum maxima mundipugnent membra, pio nequaquam concita bello,nonne vides aliquam longi certaminis ollisposse dari finem, vel cum sol et vapor omnisomnibus epotis umoribus exsuperarint?quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;tantum suppeditant amnes ultraque minanturomnia diluviare ex alto gurgite ponti:ne quiquam, quoniam verrentes aequora ventideminuunt radiisque retexens aetherius sol,et siccare prius confidunt omnia possequam liquor incepti possit contingere finem.tantum spirantes aequo certamine bellummagnis inter se de rebus cernere certant,cum semel interea fuerit superantior igniset semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.ignis enim superavit et ambiens multa perussit,avia cum Phaethonta rapax vis solis equorumaethere raptavit toto terrasque per omnis.at pater omnipotens ira tum percitus acrimagnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu