totum nativum mortali corpore constat.nam quod cumque alias ex se res auget alitque,deminui debet, recreari, cum recipit res.Praeterea si nulla fuit genitalis origoterrarum et caeli semperque aeterna fuere,cur supera bellum Thebanum et funera Troiaenon alias alii quoque res cecinere poetaepoëtae?quo tot facta virum totiens cecidere neque usquamaeternis famae monimentis insita florent?verum, ut opinor, habet novitatem summa recensquenaturast mundi neque pridem exordia cepit.quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis suntmulta, modo organici melicos peperere sonores,denique natura haec rerum ratioque repertastnuper, et hanc primus cum primis ipse repertusnunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,sed periise hominum torrenti saecla vapore,aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,aut ex imbribus adsiduis exisse rapacesper terras amnes atque oppida coperuisse.tanto quique magis victus fateare necessestexitium quoque terrarum caelique futurum;nam cum res tantis morbis tantisque periclistemptarentur, ibi si tristior incubuissetcausa, darent late cladem magnasque ruinas.nec ratione alia mortales esse videmur,inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdematque illi quos a vita natura removit.Praeterea quae cumque manent aeterna necessustaut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictusnec penetrare pati sibi quicquam quod queat artasdissociare intus partis, ut materiaicorpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,aut ideo durare aetatem posse per omnem,plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,aut etiam quia nulla loci sit copia circum,quo quasi res possint discedere dissoluique,