Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,inrigat adsidue caelum candore recentisuppeditatque novo confestim lumine lumen.nam primum quicquid fulgoris disperit ei,quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,quod simul ac primum nubes succedere solicoepere et radios inter quasi rumpere lucis,extemplo inferior pars horum disperit omnisterraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;ut noscas splendore novo res semper egereet primum iactum fulgoris quemque perirenec ratione alia res posse in sole videri,perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,lumina, pendentes lychni claraeque coruscisfulguribus pingues multa caligine taedaeconsimili properant ratione, ardore ministro,suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:usque adeo properanter ab omnibus ignibus eiexitium celeri celeratur origine flammae.sic igitur solem lunam stellasque putandumex alio atque alio lucem iactare subortuet primum quicquid flammarum perdere semper,inviolabilia haec ne credas forte vigere.Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,non altas turris ruere et putrescere saxa,non delubra deum simulacraque fessa fatiscinec sanctum numen fati protollere finisposse neque adversus naturae foedera niti?denique non monimenta virum dilapsa videmus,quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,non ruere avolsos silices a montibus altisnec validas aevi vires perferre patiquefiniti? neque enim caderent avolsa repente,ex infinito quae tempore pertolerassentomnia tormenta aetatis, privata fragore.Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omnecontinet amplexu terram: si procreat ex seomnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,