corpore nativo mortalibus esse figuris,haec eadem ferme mortalia cernimus esseet nativa simul. qua propter maxima mundicum videam membra ac partis consumpta regigni,scire licet caeli quoque item terraeque fuisseprincipiale aliquod tempus clademque futuram.Illud in his rebus ne corripuisse rearisme mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsiesse neque umorem dubitavi aurasque perireatque eadem gigni rursusque augescere dixi.principio pars terrai non nulla, perustasolibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,quas validi toto dispergunt aereaëre venti.pars etiam glebarum ad diluviem revocaturimbribus et ripas radentia flumina rodunt.praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,redditur; et quoniam dubio procul esse videturomniparens eadem rerum commune sepulcrum.ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.Quod super est, umore novo mare flumina fontessemper abundare et latices manare perennisnil opus est verbis: magnus decursus aquarumundique declarat. sed primum quicquid aquaitollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,partim quod validi verrentes aequora ventideminuunt radiisque retexens aetherius sol,partim quod supter per terras diditur omnis;percolatur enim virus retroque remanatmateries umoris et ad caput amnibus omnisconvenit, inde super terras fluit agmine dulciqua via secta semel liquido pede detulit undas.AeraAëra nunc igitur dicam, qui corpore totoinnumerabiliter privas mutatur in horas.semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omneaerisaëris in magnum fertur mare; qui nisi contracorpora retribuat rebus recreetque fluentis,omnia iam resoluta forent et in aeraaëra versa.haut igitur cessat gigni de rebus et in resreccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.