inde avidam partem montes silvaeque ferarumpossedere, tenent rupes vastaeque paludeset mare, quod late terrarum distinet oras.inde duas porro prope partis fervidus ardoradsiduusque geli casus mortalibus aufert.quod super est arvi, tamen id natura sua visentibus obducat, ni vis humana resistatvitai causa valido consueta bidentiingemere et terram pressis proscindere aratris.si non fecundas vertentes vomere glebasterraique solum subigentes cimus ad ortus.sponte sua nequeant liquidas existere in auras.et tamen inter dum magno quaesita laborecum iam per terras frondent atque omnia florent,aut nimiis torret fervoribus aetherius solaut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinaeflabraque ventorum violento turbine vexant.praeterea genus horriferum natura ferarumhumanae genti infestum terraque mariquecur alit atque auget? cur anni tempora morbosadportant? quare mors inmatura vagatur?tum porro puer, ut saevis proiectus ab undisnavita, nudus humi iacet infans indigus omnivitali auxilio, cum primum in luminis orasnixibus ex alvo matris natura profudit,vagituque locum lugubri complet, ut aequumstcui tantum in vita restet transire malorum.at variae crescunt pecudes armenta feraequenec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendastalmae nutricis blanda atque infracta loquellanec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,denique non armis opus est, non moenibus altis,qui sua tutentur, quando omnibus omnia largetellus ipsa parit naturaque daedala rerum.Principio quoniam terrai corpus et umoraurarumque leves animae calidique vapores,e quibus haec rerum consistere summa videtur,omnia nativo ac mortali corpore constant,debet eodem omnis mundi natura putari.quippe etenim, quorum partis et membra videmus