gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquamnec verbis vexare et ab imo evertere summa,cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,desiperest. quid enim inmortalibus atque beatisgratia nostra queat largirier emolumenti,ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?quidve novi potuit tanto post ante quietosinlicere ut cuperent vitam mutare priorem?nam gaudere novis rebus debere videturcui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegritempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,quid potuit novitatis amorem accendere tali?quidve mali fuerat nobis non esse creatis?an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,donec diluxit rerum genitalis origo?natus enim debet qui cumque est velle manerein vita, donec retinebit blanda voluptas;qui numquam vero vitae gustavit amoremnec fuit in numero, quid obest non esse creatum?exemplum porro gignundis rebus et ipsanotities hominum divis unde insita primum est,quid vellent facere ut scirent animoque viderent,quove modost umquam vis cognita principiorumquidque inter sese permutato ordine possent.si non ipsa dedit speciem natura creandi?namque ita multa modis multis primordia rerumex infinito iam tempore percita plagisponderibusque suis consuerunt concita ferriomnimodisque coire atque omnia pertemptare,quae cumque inter se possint congressa creare,ut non sit mirum, si in talis dispositurasdeciderunt quoque et in talis venere meatus,qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausimconfirmare aliisque ex rebus reddere multis,nequaquam nobis divinitus esse paratamnaturam rerum: tanta stat praedita culpa.principio quantum caeli tegit impetus ingens,