et divisa colebatur discretaque tellus,tum mare velivolis florebat navibus ponti,auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,carminibus cum res gestas coepere poetaepoëtaetradere; nec multo prius sunt elementa reperta.propterea quid sit prius actum respicere aetasnostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.Navigia atque agri culturas moenia legesarma vias vestes et cetera de genere horum,praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,carmina, picturas et daedala signa politausus et impigrae simul experientia mentispaulatim docuit pedetemptim progredientis.sic unum quicquid paulatim protrahit aetasin medium ratioque in luminis erigit oras;namque alid ex alio clarescere corde videbant,artibus ad summum donec venere cacumen.