atque extra numerum procedere membra moventesduriter et duro terram pede pellere matrem;unde oriebantur risus dulcesque cachinni,omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.et vigilantibus hinc aderant solacia somnoducere multimodis voces et flectere cantuset supera calamos unco percurrere labro;unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.et numerum servare genus didicere, neque hilomaiore interea capiunt dulcedine fructumquam silvestre genus capiebat terrigenarum.nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus antesuavius, in primis placet et pollere videtur,posteriorque fere melior res illa repertaperdit et immutat sensus ad pristina quaeque.sic odium coepit glandis, sic illa relictastrata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.pellis item cecidit vestis contempta ferina;quam reor invidia tali tunc esse repertam,ut letum insidiis qui gessit primus obiret,et tamen inter eos distractam sanguine multodisperiise neque in fructum convertere quisse.tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curisexercent hominum vitam belloque fatigant;quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.frigus enim nudos sine pellibus excruciabatterrigenas; at nos nil laedit veste carerepurpurea atque auro signisque ingentibus apta,dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.Ergo hominum genus in cassum frustraque laboratsemper et in curis consumit inanibus aevom,ni mirum quia non cognovit quae sit habendifinis et omnino quoad crescat vera voluptas;idque minutatim vitam provexit in altumet belli magnos commovit funditus aestus.at vigiles mundi magnum versatile templumsol et luna suo lustrantes lumine circumperdocuere homines annorum tempora vertiet certa ratione geri rem atque ordine certo.Iam validis saepti degebant turribus aevom,