At specimen sationis et insitionis origoipsa fuit rerum primum natura creatrix,arboribus quoniam bacae glandesque caducaetempestiva dabant pullorum examina supter;unde etiam libitumst stirpis committere ramiset nova defodere in terram virgulta per agros.inde aliam atque aliam culturam dulcis agellitemptabant fructusque feros mansuescere terracernebant indulgendo blandeque colendo.inque dies magis in montem succedere silvascogebant infraque locum concedere cultis,prata lacus rivos segetes vinetaque laetacollibus et campis ut haberent, atque olearumcaerula distinguens inter plaga currere possetper tumulos et convallis camposque profusa;ut nunc esse vides vario distincta leporeomnia, quae pomis intersita dulcibus ornantarbustisque tenent felicibus opsita circum.At liquidas avium voces imitarier oreante fuit multo quam levia carmina cantuconcelebrare homines possent aurisque iuvare.et zephyri cava per calamorum sibila primumagrestis docuere cavas inflare cicutas.inde minutatim dulcis didicere querellas,tibia quas fundit digitis pulsata canentum,avia per nemora ac silvas saltusque reperta,per loca pastorum deserta atque otia dia.sic unum quicquid paulatim protrahit aetasin medium ratioque in luminis eruit oras.haec animos ollis mulcebant atque iuvabantcum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.saepe itaque inter se prostrati in gramine mollipropter aquae rivom sub ramis arboris altae.non magnis opibus iucunde corpora habebant,praesertim cum tempestas ridebat et annitempora pingebant viridantis floribus herbas.tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinniconsuerant; agrestis enim tum musa vigebat.tum caput atque umeros plexis redimire coronisfloribus et foliis lascivia laeta movebat,