deplexaeque dabant in terram volnere victos,morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.iactabantque suos tauri pedibusque terebantet latera ac ventres hauribant supter equorumcornibus et terram minitanti mente ruebant.et validis socios caedebant dentibus apritela infracta suo tinguentes sanguine saeviin se fracta suo tinguentes sanguine tela,permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.nam transversa feros exibant dentis adactusiumenta aut pedibus ventos erecta petebant,ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videresconcidere atque gravi terram consternere casu.si quos ante domi domitos satis esse putabant,effervescere cernebant in rebus agundisvolneribus clamore fuga terrore tumultu,nec poterant ullam partem redducere eorum;diffugiebat enim varium genus omne ferarum,ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactaediffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,qui numero diffidebant armisque vacabant,si fuit ut facerent. sed vix adducor ut antenon quierint animo praesentire atque videre,quam commune malum fieret foedumque, futurum.et magis id possis factum contendere in omniin variis mundis varia ratione creatis,quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,nec ratione alia possunt tam levia gigniinsilia ac fusi, radii, scapique sonantes.et facere ante viros lanam natura coegitcoëgitquam muliebre genus; nam longe praestat in arteet sollertius est multo genus omne virile;agricolae donec vitio vertere severi,ut muliebribus id manibus concedere vellentatque ipsi pariter durum sufferre laborematque opere in duro durarent membra manusque.