Nunc tibi quo pacto ferri natura repertasit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.arma antiqua manus ungues dentesque fueruntet lapides et item silvarum fragmina ramiet flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.posterius ferri vis est aerisque reperta.et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,quo facilis magis est natura et copia maior.aere solum terrae tractabant, aereque bellimiscebant fluctus et vulnera vasta serebantet pecus atque agros adimebant; nam facile ollisomnia cedebant armatis nuda et inerma.inde minutatim processit ferreus ensisversaque in obprobrium species est falcis ahenae,et ferro coepere solum proscindere terraeexaequataque sunt creperi certamina belli.et prius est armatum in equi conscendere costaset moderarier hunc frenis dextraque vigerequam biiugo curru belli temptare pericla.et biiugo prius est quam bis coniungere binoset quam falciferos armatum escendere currus.inde boves Lucas turrito corpore, tetras,anguimanus, belli docuerunt volnera Poenisufferre et magnas Martis turbare catervas.sic alid ex alio peperit discordia tristis,horribile humanis quod gentibus esset in armis,inque dies belli terroribus addidit augmen.Temptarunt etiam tauros in moenere belliexpertique sues saevos sunt mittere in hostis.et validos partim prae se misere leonescum doctoribus armatis saevisque magistris,qui moderarier his possent vinclisque tenere,ne quiquam, quoniam permixta caede calentesturbabant saevi nullo discrimine turmas,terrificas capitum quatientis undique cristas,nec poterant equites fremitu perterrita equorumpectora mulcere et frenis convertere in hostis.inritata leae iaciebant corpora saltuundique et adversum venientibus ora patebantet nec opinantis a tergo deripiebant