Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumstet simul argenti pondus plumbique potestas,ignis ubi ingentis silvas ardore cremaratmontibus in magnis, seu caelo fulmine misso,sive quod inter se bellum silvestre gerenteshostibus intulerant ignem formidinis ergo,sive quod inducti terrae bonitate volebantpandere agros pinguis et pascua reddere rura,sive feras interficere et ditescere praeda;nam fovea atque igni prius est venarier ortumquam saepire plagis saltum canibusque ciere.quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardorhorribili sonitu silvas exederat altisa radicibus et terram percoxerat igni,manabat venis ferventibus in loca terraeconcava conveniens argenti rivus et auri,aeris item et plumbi. quae cum concreta videbantposterius claro in terra splendere colore,tollebant nitido capti levique lepore,et simili formata videbant esse figuraatque lacunarum fuerant vestigia cuique.tum penetrabat eos posse haec liquefacta calorequamlibet in formam et faciem decurrere rerum,et prorsum quamvis in acuta ac tenvia possemucronum duci fastigia procudendo,ut sibi tela parent silvasque ut caedere possintmateriemque dolare et levia radere tignaet terebrare etiam ac pertundere perque forare.nec minus argento facere haec auroque parabantquam validi primum violentis viribus aeris,ne quiquam, quoniam cedebat victa potestasnec poterant pariter durum sufferre laborem.nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebatpropter inutilitatem hebeti mucrone retusum;nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.sic volvenda aetas commutat tempora rerum.quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;porro aliud succedit et e contemptibus exitinque dies magis adpetitur floretque repertumlaudibus et miro est mortalis inter honore.