inmortalia mortali sermone notantes;quae procul usque adeo divino a numine distentinque deum numero quae sint indigna videri,notitiam potius praebere ut posse putenturquid sit vitali motu sensuque remotum.quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esseposse animi natura putetur consiliumque.sicut in aethere non arbor, non aequore salsonubes esse queunt neque pisces vivere in arvisnec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,sic animi natura nequit sine corpore oririsola neque a nervis et sanguine longius esse.quod si posset enim, multo prius ipsa animi visin capite aut umeris aut imis calcibus esseposset et innasci quavis in parte soleret,tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.quod quoniam nostro quoque constat corpore certumdispositumque videtur ubi esse et crescere possitseorsum anima atque animus, tanto magis infitiandumtotum posse extra corpus formamque animalemputribus in glebis terrarum aut solis in igniaut in aqua durare aut altis aetheris oris.haud igitur constant divino praedita sensu,quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.Illud item non est ut possis credere, sedesesse deum sanctas in mundi partibus ullis.tenvis enim natura deum longeque remotasensibus ab nostris animi vix mente videtur;quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,tactile nil nobis quod sit contingere debet;tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.quare etiam sedes quoque nostris sedibus essedissimiles debent, tenues de corpore eorum;quae tibi posterius largo sermone probabo.Dicere porro hominum causa voluisse pararepraeclaram mundi naturam proptereaqueadlaudabile opus divom laudare decereaeternumque putare atque inmortale futurum,nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta