ante deum delubra nec aras sanguine multospargere quadrupedum nec votis nectere vota,sed mage pacata posse omnia mente tueri.nam cum suspicimus magni caelestia munditempla super stellisque micantibus aethera fixum,et venit in mentem solis lunaeque viarum,tunc aliis oppressa malis in pectora curailla quoque expergefactum caput erigere infit,ne quae forte deum nobis inmensa potestassit, vario motu quae candida sidera verset;temptat enim dubiam mentem rationis egestas,ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundiet taciti motus hunc possint ferre laborem,an divinitus aeterna donata saluteperpetuo possint aevi labentia tractuinmensi validas aevi contemnere viris.praeterea cui non animus formidine divumcontrahitur, cui non correpunt membra pavore,fulminis horribili cum plaga torrida telluscontremit et magnum percurrunt murmura caelum?non populi gentesque tremunt, regesque superbicorripiunt divum percussi membra timore,ne quod ob admissum foede dictumve superbepoenarum grave sit solvendi tempus adauctum?summa etiam cum vis violenti per mare ventiinduperatorem classis super aequora verritcum validis pariter legionibus atque elephantis,non divom pacem votis adit ac prece quaesitventorum pavidus paces animasque secundas?ne quiquam, quoniam violento turbine saepecorreptus nihilo fertur minus ad vada leti.usque adeo res humanas vis abdita quaedamopterit et pulchros fascis saevasque securesproculcare ac ludibrio sibi habere videtur.denique sub pedibus tellus cum tota vacillatconcussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,quid mirum si se temnunt mortalia saeclaatque potestatis magnas mirasque relinquuntin rebus viris divum, quae cuncta gubernent?