Nunc quae causa deum per magnas numina gentispervulgarit et ararum compleverit urbissuscipiendaque curarit sollemnia sacra,quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,qui delubra deum nova toto suscitat orbiterrarum et festis cogit celebrare diebus,non ita difficilest rationem reddere verbis.quippe etenim iam tum divom mortalia saeclaegregias animo facies vigilante videbantet magis in somnis mirando corporis auctu.his igitur sensum tribuebant propterea quodmembra movere videbantur vocesque superbasmittere pro facie praeclara et viribus amplis.aeternamque dabant vitam, quia semper eorumsubpeditabatur facies et forma manebat,et tamen omnino quod tantis viribus auctosnon temere ulla vi convinci posse putabant.fortunisque ideo longe praestare putabant,quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,et simul in somnis quia multa et mira videbantefficere et nullum capere ipsos inde laborem.praeterea caeli rationes ordine certoet varia annorum cernebant tempora vertinec poterant quibus id fieret cognoscere causis.ergo perfugium sibi habebant omnia divistradere et illorum nutu facere omnia flecti.in caeloque deum sedes et templa locarunt,per caelum volvi quia nox et luna videtur,luna dies et nox et noctis signa severanoctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,nubila sol imbres nix venti fulmina grandoet rapidi fremitus et murmura magna minarum.O genus infelix humanum, talia diviscum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobisvolnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!nec pietas ullast velatum saepe viderivertier ad lapidem atque omnis accedere ad arasnec procumbere humi prostratum et pandere palmas