ut fundamento stabili fortuna maneretet placidam possent opulenti degere vitam,ne quiquam, quoniam ad summum succedere honoremcertantes iter infestum fecere viai,et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictosinvidia inter dum contemptim in Tartara taetra;invidia quoniam ceu fulmine summa vaporantplerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;ut satius multo iam sit parere quietumquam regere imperio res velle et regna tenere.proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,angustum per iter luctantes ambitionis;quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntqueres ex auditis potius quam sensibus ipsis,nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.Ergo regibus occisis subversa iacebatpristina maiestas soliorum et sceptra superba,et capitis summi praeclarum insigne cruentumsub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;nam cupide conculcatur nimis ante metutum.res itaque ad summam faecem turbasque redibat,imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.inde magistratum partim docuere creareiuraque constituere, ut vellent legibus uti.nam genus humanum, defessum vi colere aevom,ex inimicitiis languebat; quo magis ipsumsponte sua cecidit sub leges artaque iura.acrius ex ira quod enim se quisque parabatulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.inde metus maculat poenarum praemia vitae.circumretit enim vis atque iniuria quemqueatque unde exortast, ad eum plerumque revertit,nec facilest placidam ac pacatam degere vitamqui violat factis communia foedera pacis.etsi fallit enim divom genus humanumque,perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;quippe ubi se multi per somnia saepe loquentesaut morbo delirantes protraxe feranturet celata mala in medium et peccata dedisse.