longe alias alio iaciunt in tempore voces,et quom de victu certant praedaque repugnant.et partim mutant cum tempestatibus unaraucisonos cantus, cornicum ut saecla vetustacorvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbrisposcere et inter dum ventos aurasque vocare.ergo si varii sensus animalia cogunt,muta tamen cum sint, varias emittere voces,quanto mortalis magis aequumst tum potuissedissimilis alia atque alia res voce notare!Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,fulmen detulit in terram mortalibus ignemprimitus, inde omnis flammarum diditur ardor;multa videmus enim caelestibus insita flammisfulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillansaestuat in ramos incumbens arboris arbor,exprimitur validis extritus viribus ignis,emicat inter dum flammai fervidus ardor,mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.inde cibum quoquere ac flammae mollire vaporesol docuit, quoniam mitescere multa videbantverberibus radiorum atque aestu victa per agros.Inque dies magis hi victum vitamque prioremcommutare novis monstrabant rebus et igni,ingenio qui praestabant et corde vigebant.condere coeperunt urbis arcemque locarepraesidium reges ipsi sibi perfugiumque,et pecudes et agros divisere atque dederepro facie cuiusque et viribus ingenioque;nam facies multum valuit viresque vigebant.posterius res inventast aurumque repertum,quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;divitioris enim sectam plerumque secunturquam lubet et fortes et pulchro corpore creti.quod siquis vera vitam ratione gubernet,divitiae grandes homini sunt vivere parceaequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.at claros homines voluerunt se atque potentes,