proinde putare aliquem tum nomina distribuisserebus et inde homines didicisse vocabula prima,desiperest. nam cur hic posset cuncta notarevocibus et varios sonitus emittere linguae,tempore eodem alii facere id non quisse putentur?praeterea si non alii quoque vocibus usiinter se fuerant, unde insita notities estutilitatis et unde data est huic prima potestas,quid vellet facere ut sciret animoque videret?cogere item pluris unus victosque domarenon poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.nec ratione docere ulla suadereque surdis,quid sit opus facto, facilest; neque enim paterenturnec ratione ulla sibi ferrent amplius aurisvocis inauditos sonitus obtundere frustra.postremo quid in hac mirabile tantoperest re,si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,pro vario sensu varia res voce notaret?cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarumdissimilis soleant voces variasque ciere,cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.inritata canum cum primum magna Molossummollia ricta fremunt duros nudantia dentes,longe alio sonitu rabies restricta minatur,et cum iam latrant et vocibus omnia complent;at catulos blande cum lingua lambere temptantaut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentessuspensis teneros imitantur dentibus haustus,longe alio pacto gannitu vocis adulant,et cum deserti baubantur in aedibus, aut cumplorantis fugiunt summisso corpore plagas.denique non hinnitus item differre videtur,inter equas ubi equus florenti aetate iuvencuspinnigeri saevit calcaribus ictus Amoriset fremitum patulis sub naribus edit ad arma,et cum sic alias concussis artibus hinnit?postremo genus alituum variaeque volucres,accipitres atque ossifragae mergique marinisfluctibus in salso victum vitamque petentes,