aequora lidebant navis ad saxa virosque.nam temere in cassum frustra mare saepe coortumsaevibat leviterque minas ponebat inanis,nec poterat quemquam placidi pellacia pontisubdola pellicere in fraudem ridentibus undis.improba navigii ratio tum caeca iacebat.tum penuria deinde cibi languentia letomembra dabat, contra nunc rerum copia mersat.illi inprudentes ipsi sibi saepe venenumvergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.Inde casas postquam ac pellis ignemque pararuntet mulier coniuncta viro concessit in unumcognita sunt, prolemque ex se videre creatam,tum genus humanum primum mollescere coepit.ignis enim curavit, ut alsia corpora frigusnon ita iam possent caeli sub tegmine ferre,et Venus inminuit viris puerique parentumblanditiis facile ingenium fregere superbum.tunc et amicitiem coeperunt iungere aventesfinitimi inter se nec laedere nec violari,et pueros commendarunt muliebreque saeclum,vocibus et gestu cum balbe significarentimbecillorum esse aequum misererier omnis.nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,sed bona magnaque pars servabat foedera caste;aut genus humanum iam tum foret omne peremptumnec potuisset adhuc perducere saecla propago.At varios linguae sonitus natura subegitmittere et utilitas expressit nomina rerum,non alia longe ratione atque ipsa videturprotrahere ad gestum pueros infantia linguae,cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,illis iratus petit atque infestus inurget.at catuli pantherarum scymnique leonumunguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.alituum porro genus alis omne videmusfidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.