Quis potis est dignum pollenti pectore carmencondere pro rerum maiestate hisque repertis?quisve valet verbis tantum, qui fingere laudespro meritis eius possit, qui talia nobispectore parta suo quaesitaque praemia liquit?nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,qui princeps vitae rationem invenit eam quaenunc appellatur sapientia, quique per artemfluctibus et tantis vitam tantisque tenebrisin tam tranquillo et tam clara luce locavit.confer enim divina aliorum antiqua reperta.namque Ceres fertur fruges Liberque liquorisvitigeni laticem mortalibus instituisse;cum tamen his posset sine rebus vita manere,ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.at bene non poterat sine puro pectore vivi;quo magis hic merito nobis deus esse videtur,ex quo nunc etiam per magnas didita gentisdulcia permulcent animos solacia vitae.Herculis antistare autem si facta putabis,longius a vera multo ratione ferere.quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatusille leonis obesset et horrens Arcadius sus,tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestishydra venenatis posset vallata colubris?quidve tripectora tergemini vis Geryonaiet Diomedis equi spirantes naribus ignemThracia Bistoniasque plagas atque Ismara propteraureaque Hesperidum servans fulgentia mala,asper, acerba tuens, immani corpore serpensarboris amplexus stirpes? quid denique obessetpropter Atlanteum litus pelagique severa,quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,si non victa forent, quid tandem viva nocerent?nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarumnunc etiam scatit et trepido terrore repleta est