et divisior inter se ac distractior intus.Et quo quisque fere studio devinctus adhaeretaut quibus in rebus multum sumus ante moratiatque in ea ratione fuit contenta magis mens,in somnis eadem plerumque videmur obire:causidici causas agere et componere leges,induperatores pugnare ac proelia obire,nautae contractum cum ventis degere bellum,nos agere hoc autem et naturam quaerere rerumsemper et inventam patriis exponere chartis.cetera sic studia atque artes plerumque videnturin somnis animos hominum frustrata tenere.et qui cumque dies multos ex ordine ludisadsiduas dederunt operas, plerumque videmus,cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,relicuas tamen esse vias in mente patentis,qua possint eadem rerum simulacra venire;per multos itaque illa dies eadem obversanturante oculos, etiam vigilantes ut videanturcernere saltantis et mollia membra moventiset citharae liquidum carmen chordasque loquentisauribus accipere et consessum cernere eundemscenaique simul varios splendere decores.usque adeo magni refert studium atque voluntas,et quibus in rebus consuerint esse operatinon homines solum sed vero animalia cuncta.quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,in somnis sudare tamen spirareque semperet quasi de palma summas contendere virisaut quasi carceribus patefactis edere vocesvenantumque canes in molli saepe quieteiactant crura tamen subito vocisque repentemittunt et crebro redducunt naribus auras.ut vestigia si teneant inventa ferarum,expergefactique secuntur inania saepecervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,donec discussis redeant erroribus ad se.at consueta domi catulorum blanda propagodiscutere et corpus de terra corripere instant,iactant crura tamen subito vocisque repente