sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,tum nobis animam perturbatam esse putandumsteiectamque foras, non omnem; namque iaceretaeterno corpus perfusum frigore leti.quippe ubi nulla latens animai pars remaneretin membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,unde reconflari sensus per membra repentepossit, ut ex igni caeco consurgere flamma?Sed quibus haec rebus novitas confiat et undeperturbari anima et corpus languescere possit,expediam: tu fac ne ventis verba profundam.Principio externa corpus de parte necessum est,aeriisaëriis quoniam vicinum tangitur auris,tundier atque eius crebro pulsarier ictu,proptereaque fere res omnes aut corio suntaut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.interiorem etiam partem spirantibus aeraërverberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.quare utrimque secus cum corpus vapulet et cumperveniant plagae per parva foramina nobiscorporis ad primas partis elementaque prima,fit quasi paulatim nobis per membra ruina.conturbantur enim positurae principiorumcorporis atque animi. fit uti pars inde animaieliciatur et introrsum pars abdita cedat,pars etiam distracta per artus non queat esseconiuncta inter se neque motu mutua fungi;inter enim saepit coetus natura viasque.ergo sensus abit mutatis motibus alte.et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,debile fit corpus languescuntque omnia membra,bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubantisaepe tamen summittuntur virisque resolvunt.Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aeraër,haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,quem satur aut lassus capias, quia plurima tum secorpora conturbant magno contusa labore.fit ratione eadem coniectus parte animaialtior atque foras eiectus largior eius,