dico animo nostro primum simulacra meandiaccidere atque animum pulsare, ut diximus ante.inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullamrem quisquam, quam mens providit quid velit ante.id quod providet, illius rei constat imago,ergo animus cum sese ita commovet ut velit ireinque gredi, ferit extemplo quae in corpore totoper membra atque artus animai dissita vis est;et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.inde ea proporro corpus ferit, atque ita totapaulatim moles protruditur atque movetur.praeterea tum rarescit quoque corpus et aeraër,scilicet ut debet qui semper mobilis extat,per patefacta venit penetratque foramina largus,et dispargitur ad partis ita quasque minutascorporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,corpus ut ac navis velis ventoque feratur.nec tamen illud in his rebus mirabile constat,tantula quod tantum corpus corpuscula possuntcontorquere et onus totum convertere nostrum;quippe etenim ventus subtili corpore tenvistrudit agens magnam magno molimine navemet manus una regit quanto vis impete euntematque gubernaclum contorquet quo libet unum,multaque per trocleas et tympana pondere magnocommovet atque levi sustollit machina nisu.Nunc quibus ille modis somnus per membra quieteminriget atque animi curas e pectore solvat,suavidicis potius quom multis versibus edam,parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quamclamor in aetheriis dispersus nubibus austri.tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,ne fieri negites quae dicam posse retroquevera repulsanti discedas pectore dicta,tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.Principio somnus fit ubi est distracta per artusvis animae partimque foras eiecta recessitet partim contrusa magis concessit in altum;dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.nam dubium non est, animai quin opera sit