ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;haud igitur potuere utendi crescere causa.at contra conferre manu certamina pugnaeet lacerare artus foedareque membra cruoreante fuit multo quam lucida tela volarent,et volnus vitare prius natura coegitcoëgitquam daret obiectum parmai laeva per artem.scilicet et fessum corpus mandare quietimulto antiquius est quam lecti mollia strata,et sedare sitim prius est quam pocula natum.haec igitur possunt utendi cognita causacredier, ex usu quae sunt vitaque reperta.illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsanata dedere suae post notitiam utilitatis.quo genere in primis sensus et membra videmus;quare etiam atque etiam procul est ut credere possisutilitatis ob officium potuisse creari.Illud item non est mirandum, corporis ipsaquod natura cibum quaerit cuiusque animantis.quippe etenim fluere atque recedere corpora rebusmulta modis multis docui, sed plurima debentex animalibus; quae quia sunt exercita motu,multa per os exhalantur, cum languida anhelant,multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.his igitur rebus rarescit corpus et omnissubruitur natura, dolor quam consequitur rem.propterea capitur cibus, ut suffulciat artuset recreet vires inter datus, atque patentemper membra ac venas ut amorem opturet edendi.umor item discedit in omnia quae loca cumqueposcunt umorem; glomerataque multa vaporiscorpora, quae stomacho praebent incendia nostro,dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,urere ne possit calor amplius aridus artus.sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostroabluitur, sic expletur ieiuna cupido.Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,cum volumus, quareque datum sit membra movereet quae res tantum hoc oneris protrudere nostricorporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.