et quanto circum mage sunt inclusa theatrimoenia, tam magis haec intus perfusa leporeomnia conrident correpta luce diei.ergo lintea de summo cum corpore fucummittunt, effigias quoque debent mittere tenvisres quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.sunt igitur iam formarum vestigia certa,quae volgo volitant subtili praedita filonec singillatim possunt secreta videri.Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae resconsimiles ideo diffusae rebus abundant,ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortaescinduntur per iter flexum, nec recta viarumostia sunt, qua contendant exire coortae.at contra tenuis summi membrana coloriscum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,in promptu quoniam est in prima fronte locata.Postremo speculis in aqua splendoreque in omniquae cumque apparent nobis simulacra, necessest,quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,exin imaginibus missis consistere eorum.nam cur illa cadant magis ab rebusque recedantquam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.sunt igitur tenues formarum illis similesqueeffigiae, singillatim quas cernere nemocum possit, tamen adsiduo crebroque repulsureiectae reddunt speculorum ex aequore visum,nec ratione alia servari posse videntur,tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.Nunc age, quam tenui natura constet imagopercipe. et in primis, quoniam primordia tantumsunt infra nostros sensus tantoque minoraquam quae primum oculi coeptant non posse tueri,nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerumcunctarum quam sint subtilia percipe paucis.primum animalia sunt iam partim tantula, corumtertia pars nulla possit ratione videri.horum intestinum quodvis quale esse putandumst!quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,