inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acutecernere non potis est animus; proinde omnia quae suntpraeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.ipse parat sese porro speratque futurumut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae suntpraeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravitcernere coeperunt, contendere se atque parare,nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,si non advertas animum, proinde esse quasi omnitempore semotum fuerit longeque remotum.cur igitur mirumst, animus si cetera perditpraeter quam quibus est in rebus deditus ipse?deinde adopinamur de signis maxima parvisac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imagoeiusdem generis, sed femina quae fuit ante,in manibus vir uti factus videatur adesse,aut alia ex alia facies aetasque sequatur.quod ne miremur sopor atque oblivia curant.Illud in his rebus vitium vehementer ainesseäinesseeffugere errorem vitareque praemetuenter,lumina ne facias oculorum clara creata,prospicere ut possimus, et ut proferre queamusproceros passus, ideo fastigia possesurarum ac feminum pedibus fundata plicari,bracchia tum porro validis ex apta lacertisesse manusque datas utraque ex parte ministras,ut facere ad vitam possemus quae foret usus.cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,omnia perversa praepostera sunt ratione,nil ideo quoniam natumst in corpore ut utipossemus, sed quod natumst id procreat usum.nec fuit ante videre oculorum lumina nata,nec dictis orare prius quam lingua creatast,sed potius longe linguae praecessit origosermonem multoque creatae sunt prius auresquam sonus est auditus, et omnia denique membra