rellicta vita iam mors et terra potitast.hoc ideo fieri cogit natura, quod omnescorporis offecti sensus per membra quiescuntnec possunt falsum veris convincere rebus.praeterea meminisse iacet languetque sopore,nec dissentit eum mortis letique potitumiam pridem, quem mens vivom se cernere credit.quod super est, non est mirum simulacra moveribracchiaque in numerum iactare et cetera membra;nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.quippe, ubi prima perit alioque est altera natainde statu, prior hic gestum mutasse videtur.scilicet id fieri celeri ratione putandumst:tanta est mobilitas et rerum copia tantatantaque sensibili quovis est tempore in unocopia particularum, ut possit suppeditare.Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobisclarandumst, plane si res exponere avemus.quaeritur in primis quare, quod cuique libidovenerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.anne voluntatem nostram simulacra tuenturet simul ac volumus nobis occurrit imago,si mare, si terram cordist, si denique caelum?conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,omnia sub verbone creat natura paratque?cum praesertim aliis eadem in regione locoquelonge dissimilis animus res cogitet omnis.quid porro, in numerum procedere cum simulacracernimus in somnis et mollia membra movere,mollia mobiliter cum alternis bracchia mittuntet repetunt oculis gestum pede convenienti?scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,nocturno facere ut possint in tempore ludos.an magis illud erit verum? quia tempore in uno,cum sentimus, id est cum vox emittitur una,tempora multa latent, ratio quae comperit esse,propterea fit uti quovis in tempore quaequepraesto sint simulacra locis in quisque parata.tanta est mobilitas et rerum copia tanta.hoc ubi prima perit alioque est altera nata