laedere ne possint ex ulla lumina parte.Nunc age, quae moveant animum res accipe, et undequae veniunt veniant in mentem percipe paucis.principio hoc dico, rerum simulacra vagarimulta modis multis in cunctas undique partistenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textuquam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,corporis haec quoniam penetrant per rara cientquetenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.Centauros itaque et Scyllarum membra videmusCerbereasque canum facies simulacraque eorumquorum morte obita tellus amplectitur ossa;omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,partim sponte sua quae fiunt aereaëre in ipso,partim quae variis ab rebus cumque receduntet quae confiunt ex horum facta figuris.nam certe ex vivo Centauri non fit imago,nulla fuit quoniam talis natura animata;verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,haerescit facile extemplo, quod diximus ante,propter subtilem naturam et tenvia texta.cetera de genere hoc eadem ratione creantur.quae cum mobiliter summa levitate feruntur,ut prius ostendi, facile uno commovet ictuquae libet una animum nobis subtilis imago;tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.quatinus hoc simile est illi, quod mente videmusatque oculis, simili fieri ratione necessest.Nunc igitur docui quoniam me forte leonumcernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,scire licet mentem simili ratione moveriper simulacra leonum et cetera quae videt aequenec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.nec ratione alia, cum somnus membra profudit,mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunthaec eadem nostros animos quae cum vigilamus,usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem