ungula quo tulerit gressum promissa canum visducit, et humanum longe praesentit odoremRomulidarum arcis servator, candidus anser.sic aliis alius nidor datus ad sua quemquepabula ducit et a taetro resilire venenocogit, eoque modo servantur saecla ferarum.Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,est alio ut possit permitti longius alter;sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorumquam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam resquae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.errabundus enim tarde venit ac perit antepaulatim facilis distractus in aerisaëris auras;ex alto primum quia vix emittitur ex re;nam penitus fluere atque recedere rebus odoressignificat quod fracta magis redolere videnturomnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.deinde videre licet maioribus esse creatumprincipiis quam vox, quoniam per saxea saeptanon penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.quare etiam quod olet non tam facile esse videbisinvestigare in qua sit regione locatum;refrigescit enim cunctando plaga per aurasnec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporumin generest, sed item species rerum atque coloresnon ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,ut non sint aliis quaedam magis acria visu.quin etiam gallum noctem explaudentibus alisauroram clara consuetum voce vocare,noenu queunt rapidi contra constare leonesinque tueri: ita continuo meminere fugai.ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedamsemina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,pupillas interfodiunt acremque dolorempraebent, ut nequeant contra durare feroces,cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illisexitus ex oculis liber datur, in remorando