at capris adipes et cocturnicibus auget.id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,principio meminisse decet quae diximus ante,semina multimodis in rebus mixta teneri.porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,ut sunt dissimiles extrinsecus et generatimextima membrorum circumcaesura coercetcoërcet,proinde et seminibus constant variantque figura.semina cum porro distent, differre necessestintervalla viasque, foramina quae perhibemus,omnibus in membris et in ore ipsoque palato.esse minora igitur quaedam maioraque debent,esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,multa rutunda, modis multis multangula quaedam.namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,proinde foraminibus debent differe figuraeet variare viae proinde ac textura coercetcoërcet.hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,illi, cui suave est, levissima corpora debentcontractabiliter caulas intrare palati,at contra quibus est eadem res intus acerba,aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.quippe ubi cui febris bili superante coorta estaut alia ratione aliquast vis excita morbi,perturbatur ibi iam totum corpus et omnescommutantur ibi positurae principiorum;fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebantnunc non conveniant, et cetera sint magis apta,quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;utraque enim sunt in mellis commixta sapore;id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.Nunc age, quo pacto naris adiectus odoristangat agam. primum res multas esse necessestunde fluens volvat varius se fluctus odorum,et fluere et mitti volgo spargique putandumst;verum aliis alius magis est animantibus aptus,dissimilis propter formas. ideoque per aurasmellis apes quamvis longe ducuntur odore,volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum