perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.praeterea partis in cunctas dividitur vox,ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi unadissuluit semel in multas exorta, quasi ignissaepe solet scintilla suos se spargere in ignis.ergo replentur loca vocibus abdita retro,omnia quae circum fervunt sonituque cientur.at simulacra viis derectis omnia tendunt,ut sunt missa semel; qua propter cernere nemosaepe supra potis est, at voces accipere extra.et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorumvox optunditur atque auris confusa penetratet sonitum potius quam verba audire videmur.Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatumplusculum habent in se rationis, plus operai.principio sucum sentimus in ore, cibum cummandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquaisiquis forte manu premere ac siccare coepitcoëpit.inde quod exprimimus per caulas omne palatididitur et rarae per flexa foramina linguae,hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,suaviter attingunt et suaviter omnia tractantumida linguai circum sudantia templa;at contra pungunt sensum lacerantque coorta,quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.deinde voluptas est e suco fine palati;cum vero deorsum per fauces praecipitavit,nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;nec refert quicquam quo victu corpus alatur,dum modo quod capias concoctum didere possisartubus et stomachi tumidum servare tenorem.Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,tantaque in his rebus distantia differitasque est,ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivisdisperit ac sese mandendo conficit ipsa.praeterea nobis veratrum est acre venenum,