internoscere, verborum sententia quae sit;usque adeo confusa venit vox inque pedita.Praeterea verbum saepe unum perciet aurisomnibus in populo missum praeconis ab ore.in multas igitur voces vox una repentediffugit, in privas quoniam se dividit aurisobsignans formam verbis clarumque sonorem.at quae pars vocum non auris incidit ipsas,praeter lata perit frustra diffusa per auras.pars solidis adlisa locis reiecta sonoremreddit et inter dum frustratur imagine verbi.Quae bene cum videas, rationem reddere possistute tibi atque aliis, quo pacto per loca solasaxa paris formas verborum ex ordine reddant.palantis comites com montis inter opacosquaerimus et magna dispersos voce ciemus.sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,unam cum iaceres: ita colles collibus ipsiverba repulsantes iterabant dicta referri.haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenerefinitimi fingunt et Faunos esse locuntur,quorum noctivago strepitu ludoque iocantiadfirmant volgo taciturna silentia rumpichordarumque sonos fieri dulcisque querellas,tibia quas fundit digitis pulsata canentum,et genus agricolum late sentiscere, quom Panpinea semiferi capitis velamina quassansunco saepe labro calamos percurrit hiantis,fistula silvestrem ne cesset fundere musam.cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,ne loca deserta ab divis quoque forte putentursola tenere. ideo iactant miracula dictisaut aliqua ratione alia ducuntur, ut omnehumanum genus est avidum nimis auricularum.Quod super est, non est mirandum qua ratione,per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,haec loca per voces veniant aurisque lacessant,conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;ni mirum quia vox per flexa foramina rerumincolumis transire potest, simulacra renutant;