falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.Nunc alii sensus quo pacto quisque suam remsentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.Principio auditur sonus et vox omnis, in aurisinsinuata suo pepulere ubi corpore sensum.corpoream quoque enim vocem constare fatendumstet sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.Praeterea radit vox fauces saepe facitqueasperiora foras gradiens arteria clamor,quippe per angustum turba maiore coortaire foras ubi coeperunt primordia vocum.scilicet expletis quoque ianua raditur oris.haud igitur dubiumst quin voces verbaque constentcorporeis e principiis, ut laedere possint.nec te fallit item quid corporis auferat et quiddetrahat ex hominum nervis ac viribus ipsisperpetuus sermo nigrai noctis ad umbramaurorae perductus ab exoriente nitore,praesertim si cum summost clamore profusus.ergo corpoream vocem constare necessest,multa loquens quoniam amittit de corpore partem.Asperitas autem vocis fit ab asperitateprincipiorum et item levor levore creatur;nec simili penetrant auris primordia forma,cum tuba depresso graviter sub murmure mugitet reboat raucum retro cita barbita bombum,et iam Dauliades natae hortis ex Heliconiscum liquidam tollunt lugubri voce querellam.Hasce igitur penitus voces cum corpore nostroexprimimus rectoque foras emittimus ore,mobilis articulat nervorum daedala lingua,formaturaque labrorum pro parte figurat.hoc ubi non longum spatiumst unde illa profectaperveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsaplane exaudiri discernique articulatim;servat enim formaturam servatque figuram.at si inter positum spatium sit longius aequo,aeraaëra per multum confundi verba necessestet conturbari vocem, dum transvolat auras.ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam